- TERAPHIM
- TERAPHIMmemorati Genes. c. 31. v. 19. Furata est Rachel Teraphim Patris sui: et alibi; ut videbitur; vox est Hebr. asingul. Taraph, quod in genere significat perfectam viri imaginem, ut 1. Sam. c. 19. v. 13. Michal vero assumptam quandam imaginem (Hebr. Teraphim) imposuit lecto et caprinum pulvinar cervicah eius.In specie Idolum, cui domus credita tutela, quales apud Romanos Dii Penates ac Lares erant; Cuiusmodi videntur fuisse illi, de quibus Genes. locô cit. item, quorum mentio Iudicum c. 17. v. 5. ubi Micha dicitur habuisse aedem Deorum, et factô amiculô ac imaginibus consecrâsse ministerum unius e filiis suis etc. Vide quoque c. 18. v. 17. 18. 20. ubi vox illa in Hebraea lingua similiter usurpatur. Figuram habuisle humanam, videtur colligi posse ex loco Sam. cit. Angelorum fuisse symbola, vel iis consecratos, in quos sese Angeli insinuantes responsa darent, quidam inde arguunt, quod levi mutatione ex Seraphim vox Teraphim orta videtur. Certe a sculptili et fusili Micae distinguuntur, Iudic. c. cit. Unde quoque patet, Micham in suis Teraphim voluisse colere Deum Israelis, Sic enim is, v. 13. Nunc novi Iehovam esse benefacturum mihi: eo quod est mihi Levita hic in Sacerdotem. Credebantnempe miseri illi, in Teraphim habitare Deos et ex iis Oracula tundere, Ezechiel. c. 21. v. 21. vel. 26. quibus certis ritibus fuêre dedicati: unde et in Iudicum loco Etuditi Sculptile et Fusile, Micae Numen fuifle aiunt, cui Teraphim dicati. Alii tamen hisce imaginibus Cherubinos Tabernaculi a Mica adumbratos intelligunt: vel si hi iam per Sculptile et Fusile repraesentati, aliud quiddam Teraphim fuerint, ad Oraculum eliciendum ad hibitum, ut praeter Genes. locum, videre est apud Hoseam, c. 3. v. 4. Nam diebus multis desidebunt Israelitae, nullo Rege nulloque Principe, et nullô sacrificio, ac nullô statutô, nullô denique amiculô aut (Teraphim) imaginibus. Ubi quod vox Teraphim amiculo feu Ephod iungitur, ad cultum Pontificis Max. sacrum, Deum consultum euntis, pertinuisle, sunt qui credant: Superstitione postmodum usum hunc in abusum vertente. Namque eô fine imagines has usurpatas, ut Deus per illas consuleretur, clare patet ex Iudicum, c. 18. v. 5. Consule Deum quaesumus. Neque aliô fine Rachel Teraphim Patris furata nonnullis creditur, quam ne, illis in consilium adhibitis, de Iacobi fuga is admoneretur. Modum conficiendi Idola haec, talem fuisse legimus apud Rabbinos: Occidebatur vir, qui primogenitus esset Parentum suorum, eiusque caput a trunco revulsam sale ac aromatibus condiebatur; dein lamina aurea, cui nomen Daemonis inscriptum, sub capite in pariete constituto ponebatur, sicque idolum rekigiose colebatur. Interim imaginem, quâ Michal usa, integri hominis figuram habuisse vidimus. Ut autem Teraphim ad vaticinandum fierent apti, Astrologorum monitu, certô stellarum situ observatà, ut inde receptô influxueffari discerent, fieri consuevisse, monet Aben Ezra ad Genes. loc. cit. Imo et figuram illorum habuisse siderum, quibus idola haec consecrata erant, observant nonnulli. Imprimis autem consulebantur, de rebus agendis vel omittendis; quam vanitatem rider Propheta Zacharias c. 10. v. 2. Nam (Teraphim) imagines loquuntur vanitatem etc. Nec omittendum, locô saepius laudatô Geneseos primam Idoloatriaementionem his verbis fieri, licet ea iam prius in Mundo esset, sine dubio ab ipsis Caini temporibus, vide Franc. Burmannum, Explicat. et Medit. in loca cit. A voce vero Taraph, seu, ut alii legunt, Tharaph. θεραπεύειν Graecorum, i. e. colere, venerari, originem habet: Quô sensu verbum hoc usurpat Hesiodus, Ε῎ργ. καὶ Η῾μέρ. v. 133.——— Οὐδ᾿ ἀθανάτους θεραπεύεινΗ῎θελον..Vide Thomam Godwyn. de Ritibus Hebr. l. 4. c. 9. et infra Theraphim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.